Luke
Chapter-Verse
04-14
et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et
fama exiit per universam regionem de illo
04-15
et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab
omnibus
04-18
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare
pauperibus misit me
04-19
praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere
confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et
diem retributionis
04-20
et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et
omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
04-21
coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec
scriptura in auribus vestris
04-22
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis
gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic
filius est Ioseph
04-24
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est
in patria sua
04-30
ipse autem transiens per medium illorum ibat
04-40
cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis
languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus
inponens curabat eos
04-41
exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et
dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea
loqui quia sciebant ipsum esse Christum
04-42
facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae
requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum
ne discederet ab eis
04-43
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me
evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum