Luke
Chapter-Verse
02-06
factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
02-07
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit
et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in
diversorio
02-08
et pastores erant in regione eadem vigilantes et
custodientes vigilias noctis supra gregem suum
02-09
et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei
circumfulsit illos et timuerunt timore magno
02-10
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo
vobis gaudium magnum quod erit omni populo
02-11
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus
Dominus in civitate David
02-12
et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et
positum in praesepio
02-13
et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis
laudantium Deum et dicentium
02-14
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae
voluntatis
02-15
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum
pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et
videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et
ostendit nobis
02-16
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et
infantem positum in praesepio
02-19
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde
suo
02-22
et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum
legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
02-23
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum
adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
02-24
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege
Domini par turturum aut duos pullos columbarum
02-25
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo
iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et
Spiritus Sanctus erat in eo
02-26
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se
mortem nisi prius videret Christum Domini
02-27
et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum
Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis
pro eo
02-28
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et
dixit
02-29
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in
pace
02-30
quia viderunt oculi mei salutare tuum
02-32
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae
Israhel
02-33
et erat pater eius et mater mirantes super his quae
dicebantur de illo
02-36
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec
processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis
septem a virginitate sua
02-39
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt
in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
02-40
puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et
gratia Dei erat in illo
02-42
et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in
Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
02-43
consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in
Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
02-44
existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter
diei et requirebant eum inter cognatos et notos
02-48
et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili
quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes
quaerebamus te
02-49
et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis
quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
02-51
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus
illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
02-52
et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum
et homines