- Textes bibliques - L'évangile selon Saint Matthieu 28
Bible book
L'évangile selon Saint Matthieu
Ch.-V.
28-01
vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit
Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
28-02
et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini
descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat
super eum
28-03
erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius
sicut nix
28-04
prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti
sunt velut mortui
28-05
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos
scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
28-06
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum
ubi positus erat Dominus
28-07
et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce
praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi
vobis
28-09
et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem
accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
28-10
tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus
meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
28-16
undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem
ubi constituerat illis Iesus
28-17
et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
28-18
et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi
omnis potestas in caelo et in terra
28-19
euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti
28-20
docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et
ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi