- Biblische Texte - Matthäus 28

Gregorianisches Repertoire > Biblische Texte - Matthäus 28
DE    EN    FR   

Bible book

Matthäus
Kapitel-Vers
 
28-01
vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
 
 
 
 
28-02
et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
28-03
erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix
28-04
prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui
 
 
28-05
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
28-06
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Surgens Iesus Dominus
 
 
Vers.  Responsorium  Surrexit pastor bonus
28-07
et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Offertorium  Angelus Domini descendit...et dixit
 
 
Vers.  Responsorium  Angelus Domini locutus est mulieribus
28-09
et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
 
 
28-10
tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
 
 
 
 
28-16
undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus
 
 
28-17
et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
 
 
 
 
28-18
et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra
 
 
 
 
 
 
28-19
euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Ite in orbem
28-20
docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi