Matthew
Chapter-Verse
18-10
videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis
quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui
in caelis est
18-15
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum
inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
18-19
iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super
terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo
qui in caelis est
18-20
ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi
sum in medio eorum
18-21
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit
in me frater meus et dimittam ei usque septies
18-22
dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque
septuagies septies
18-25
cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus
venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et
reddi
18-26
procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam
habe in me et omnia reddam tibi
18-27
misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum
dimisit ei
18-29
et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam
habe in me et omnia reddam tibi
18-32
tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam
omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
18-33
non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego
tui misertus sum