Matthew
Chapter-Verse
15-10
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
15-13
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit
Pater meus caelestis eradicabitur
15-20
haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus
manducare non coinquinat hominem
15-21
et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
15-22
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit
dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a
daemonio vexatur
15-23
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius
rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
15-24
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae
perierunt domus Israhel
15-25
at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
15-26
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et
mittere canibus
15-27
at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis
quae cadunt de mensa dominorum suorum
15-28
tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides
tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
15-32
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor
turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod
manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
15-36
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens
fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
15-37
et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de
fragmentis tulerunt septem sportas plenas