- Biblische Texte - Matthäus 5

Bible book

Matthäus
Kapitel-Vers
 
05-01
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
05-02
et aperiens os suum docebat eos dicens
05-03
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
 
 
05-04
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
05-05
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
05-06
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
05-08
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
 
 
 
 
C  Communio  Beati pauperes spiritu
 
 
Vers.  Responsorium  Beati qui persecutionem patiuntur
05-09
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
 
 
C  Communio  Beati mundo corde
 
 
C  Responsorium  Beati mundo corde
 
 
C 2 Responsorium  Beati qui persecutionem patiuntur
05-10
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
 
 
C 2 Communio  Beati mundo corde
 
 
C 3 Communio  Beati mundo corde
 
 
c 2 Responsorium  Beati mundo corde
 
 
c 3 Responsorium  Beati mundo corde
 
 
05-11
beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
05-12
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
 
 
05-14
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
 
 
05-20
dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
 
 
05-21
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
05-23
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
05-24
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
05-44
ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
05-45
ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
05-48
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est