Zechariah
Chapter-Verse
02-10
lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus
03-08
audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram
te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum
meum orientem
04-11
et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad
dextram candelabri et ad sinistram eius
04-14
et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori
universae terrae
09-09
exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex
tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens
super asinum et super pullum filium asinae
09-10
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et
dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas
eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
11-12
et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte
mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam
triginta argenteos
11-13
et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum
pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos
et proieci illos in domo Domini ad statuarium
12-07
et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut
non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium
Hierusalem contra Iudam
12-10
et effundam super domum David et super habitatores
Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem
confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et
dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti
13-07
framea suscitare super pastorem meum et super virum
coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et
dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos
14-03
et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas
sicut proeliatus est in die certaminis
14-04
et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui
est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex
media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi
valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius
ad meridiem
14-05
et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur
vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a
facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus
Deus meus omnesque sancti cum eo
14-06
et erit in die illa non erit lux sed frigus et gelu
14-07
et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox et
in tempore vesperae erit lux
14-08
et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem
medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare
novissimum in aestate et in hieme erunt
14-09
et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit
Dominus unus et erit nomen eius unum