Sirach
Chapter-Verse
01-01
omnis sapientia a Deo
Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum
01-14
dilectio Dei honorabilis sapientia
01-15
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et
in agnitione magnalium suorum
03-33
ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit
peccatis
15-03
cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae
salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
15-04
et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum
apud proximos suos
15-05
et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum
spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet
illum
15-06
iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et
nomine aeterno hereditabit illum
17-05
creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et
linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et
disciplinam intellectus replevit illos
18-12
18-13
23-01
Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne
sinas me cadere in illis
23-03
et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta
mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu
adversariorum et gaudeat inimicus meus
23-04
Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in
cogitatu illorum
23-05
extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne
desiderium averte a me
23-06
aufer a me ventris concupiscentias et concubitus
concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et
infrunitae ne tradas me
24-05
ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem
creaturam
24-06
ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut
nebula texi omnem terram
24-07
ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis
24-08
gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi
et in fluctibus maris ambulavi
24-09
et in omni terra steti et in omni populo
24-10
et in omni gente primatum habui
24-11
et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi
et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius
morabor
24-17
quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in
monte Sion
24-18
et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio
rosae in Hiericho
24-20
sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi
murra electa dedi suavitatem odoris
24-21
et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi
libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi
balsamum non mixtum odor meus
24-23
ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores
mei fructus honoris et honestatis
24-26
transite ad me omnes qui concupiscitis me et a
generationibus meis implemini
29-15
conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te
exorabit ab omni malo
30-16
non est census super censum salutis corporis et non est
oblectatio super cordis gaudium
36-01
miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis
lucem miserationum tuarum
36-02
et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt
te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia
tua
36-13
congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est
Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut
ab initio
36-14
miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et
Israhel quem coaequasti primogenito tuo
36-15
miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem
civitati requiei tuae
36-18
da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles
inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
36-19
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos
in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu
es Deus conspector saeculorum
39-06
cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit
illum et in conspectu Altissimi deprecabitur
39-08
si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae
replebit illum
39-09
et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in
oratione confitebitur Domino
39-13
non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a
generatione in generationem
39-17
in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa
plantata super rivum aquarum fructificate
39-19
florete flores quasi lilium date odorem et frondete in
gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in
operibus suis
42-15
42-16
42-19
43-01
altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in
visione gloriae
44-01
laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in
generatione sua
44-14
corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet
in generationes et generationes
44-15
sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet
ecclesia
44-16
Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det
gentibus paenitentiam
44-17
Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae
factus est reconciliatio
44-20
Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est
inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi
et fuit in testamento cum illo
44-22
ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere
illum quasi terrae cumulum
45-03
glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram
populo suo et ostendit illi gloriam suam
45-08
statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium
gentis et beatificavit illum in gloria
45-09
et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam
gloriae et coronavit illum in vasis virtutis
45-14
coronam auream supra mitram eius expressam signo
sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum
ornata
45-20
ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo
incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
45-30
ideo statuit ad illum testamentum pacis principem
sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui
dignitas in aeternum
46-08
ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum
pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
46-15
et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios
illorum sanctorum virorum gloria
47-04
numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
50-06
quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet
50-07
et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
50-08
quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis
50-25
det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos
51-01
oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum
51-02
confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi
51-03
et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor
51-06
a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus
51-14
invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio
51-30
dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum