- Biblische Texte - Psalmen 96

Gregorianisches Repertoire > Biblische Texte - Psalmen 96
DE    EN    FR   

Psalm

Psalmen
Vers
 
01
huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae
 
 
 
 
Ps.  Introitus  Adorate Deum omnes angeli
07
confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
 
 
08
audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
09
quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos
 
 
10
qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
11
lux orta est iusto et rectis corde laetitia
 
 
12
laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius