Psalms
Verse
02
misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et
generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
04
disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
06
confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem
tuam in ecclesia sanctorum
08
Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et
horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
20
tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui
adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
21
inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
22
manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum
confirmabit eum
25
et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine
meo exaltabitur cornu eius
27
ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor
salutis meae
30
et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius
sicut dies caeli
34
misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo
in veritate mea
36
semel iuravi in sancto meo si David mentiar
38
et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna
perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
50
ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti
David in veritate tua
53
benedictus Dominus in aeternum fiat fiat