Psalmen
Vers
01
psalmus David ad te Domine levavi animam meam
02
Deus meus in te confido non erubescam
03
neque inrideant me inimici mei etenim universi qui
sustinent te non confundentur
04
confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas
Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me
05
dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus
salvator meus et te sustinui tota die
06
reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum
tuarum quia a saeculo sunt
07
delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris
secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem
tuam Domine
08
dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit
delinquentibus in via
13
anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius
hereditabit terram
15
oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo
pedes meos
16
respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum
ego
17
tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de
necessitatibus meis erue me
18
vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa
delicta mea
20
custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam
speravi in te
21
innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
22
libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis