Psalms
Verse
01
canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in
caelo
02
ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum
sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri
ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
03
miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti
sumus despectione
04
quia multum repleta est anima nostra obprobrium
abundantibus et despectio superbis