Psalms
Verse
01
alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
saeculum misericordia eius
02
dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu
inimici de regionibus congregavit eos
03
a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
08
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius
filiis hominum
09
quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit
bonis
10
sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in
mendicitate et ferro
14
et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula
eorum disrupit
15
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius
filiis hominum
16
quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
20
misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de
interitionibus eorum
21
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius
filiis hominum
31
confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius
filiis hominum
32
exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum
laudent eum