Livre des Psaumes
V.
02
Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
03
non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor
inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te
velociter exaudi me
04
quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut
gremium aruerunt
10
quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum
fletu miscebam
12
dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum
arui
13
tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in
generationem et generationem
14
tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius
quia venit tempus
16
et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae
gloriam tuam
26
initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum
sunt caeli