Psalmen
Vers
01
psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati
sunt inania
02
adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
06
ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem
sanctum eius praedicans praeceptum eius
07
Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
08
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et
possessionem tuam terminos terrae
11
servite Domino in timore et exultate ei in tremore
12
adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et
pereatis de via iusta