Psalmen
Vers
01
beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via
peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
02
sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur
die ac nocte
03
et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus
aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius
non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
06
quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit