2 Maccabees
Chapter-Verse
01-04
adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et
faciat pacem
01-05
exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos
deserat in tempore malo
01-24
et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium
creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es
rex bonus
02-18
sicut promisit in lege speramus quod cito nostri
miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum
03-39
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis
07-28
peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus
08-02
et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab
omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab
impiis
08-03
misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico
conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret
10-38
quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant
Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit
14-35
tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti
templum habitationis tuae fieri in nobis
14-36
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in
aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est
15-14
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et
populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa
sancta civitate Hieremias propheta Dei