- Texts of the Bible - Genesis 28

Bible book

Genesis
Chapter-Verse
 
28-03
Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum
C  Responsorium  Ecce odor filii mei
28-10
igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran
28-12
viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
 
 
28-13
et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo
28-16
cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Dum exiret Iacob de terra
 
 
Vers.  Responsorium  Si Dominus Deus meus
28-17
pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
28-18
surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper
 
 
 
 
28-20
vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Erit mihi...lapis iste quem erexi
28-21
reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum
 
 
 
 
28-22
et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi