- Texts of the Bible - Genesis 2

Bible book

Genesis
Chapter-Verse
 
02-01
igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
 
 
Vers.  Responsorium  Formavit igitur Dominus
 
 
02-02
conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
02-07
formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Tulit ergo Dominus
02-08
plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
 
 
Vers.  Responsorium  Tulit ergo Dominus
02-15
tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum
02-17
de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris
 
 
02-18
dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui
 
 
Vers.  Responsorium  Dixit Dominus Deus non est bonum
02-20
appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius
Vers.  Responsorium  Dixit Dominus Deus non est bonum
02-21
inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea
02-22
et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam
02-23
dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est
 
 
Vers.  Responsorium  Immisit Dominus soporem