Epistula I ad Thessalonicenses 5
1 | De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. | |
2 | Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: | |
3 | 3 cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. | |
4 | Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat: | |
5 | omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. | |
6 | Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. | |
7 | Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. | |
8 | Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: | |
9 | quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, | |
10 | qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. | |
11 | Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. | |
12 | Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos, | |
13 | ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. | |
14 | Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. | |
15 | Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. | |
16 | Semper gaudete. | |
17 | Sine intermissione orate. | |
18 | In omnibus gratias agite: haec est enim voluntas Dei in Christo Iesu in omnibus vobis. | |
19 | Spiritum nolite extinguere. | |
20 | Prophetias nolite spernere. | |
21 | Omnia autem probate: quod bonum est tenete. | |
22 | Ab omni specie mala abstinete vos. | |
23 | Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. | |
24 | Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. | |
25 | Fratres, orate pro nobis. | |
26 | Salutate fratres omnes in osculo sancto. | |
27 | Adiuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus. | |
28 | Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen. |