Liber II Samuelis 22
1 | Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul, | |
2 | et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus. | |
3 | Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meae: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me. | |
4 | Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero. | |
5 | Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me. | |
6 | Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. | |
7 | In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. | |
8 | Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis. | |
9 | Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabit: carbones succensi sunt ab eo. | |
10 | Inclinavit caelos, et descendit: et caligo sub pedibus eius. | |
11 | Et ascendit super cherubim: et volavit, et lapsus est super pennas venti. | |
12 | Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus caelorum. | |
13 | Prae fulgore in conspectu eius, succensi sunt carbones ignis. | |
14 | Tonabit de caelo Dominus: et excelsus dabit vocem suam. | |
15 | Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos. | |
16 | Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. | |
17 | Misit de excelso, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis. | |
18 | Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant. | |
19 | Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum. | |
20 | Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei. | |
21 | Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi. | |
22 | Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo. | |
23 | Omnia enim iudicia eius in conspectu meo: et praecepta eius non amovi a me. | |
24 | Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea. | |
25 | Et restituet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum. | |
26 | Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus. | |
27 | Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris. | |
28 | Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. | |
29 | Quia tu lucerna mea, Domine: et tu, Domine, illuminabis tenebras meas. | |
30 | In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum. | |
31 | Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. | |
32 | Quis est Deus praeter Dominum: et quis fortis praeter Deum nostrum? | |
33 | Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. | |
34 | Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me; | |
35 | docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea. | |
36 | Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo tua multiplicavit me. | |
37 | Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei. | |
38 | Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos. | |
39 | Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis. | |
40 | Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvasti resistentes mihi subtus me. | |
41 | Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos. | |
42 | Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos. | |
43 | Delebo eos ut pulverem terrae: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam. | |
44 | Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi. | |
45 | Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi. | |
46 | Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis. | |
47 | Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meae. | |
48 | Deus qui das vindictas mihi, et deicis populos sub me. | |
49 | Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me. | |
50 | Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo: | |
51 | magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius in sempiternum. |