 
			
			Epistula Iacobi 1
| 1 | Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem | |
| 2 | omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis | |
| 3 | scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur | |
| 4 | patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes | |
| 5 | si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei | |
| 6 | postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur | |
| 7 | non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino | |
| 8 | vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis | |
| 9 | glorietur autem frater humilis in exaltatione sua | |
| 10 | dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit | |
| 11 | exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet | |
| 12 | beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se | |
| 13 | nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat | |
| 14 | unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus | |
| 15 | dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem | |
| 16 | nolite itaque errare fratres mei dilectissimi | |
| 17 | omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio | |
| 18 | voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius | |
| 19 | scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram | |
| 20 | ira enim viri iustitiam Dei non operatur | |
| 21 | propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras | |
| 22 | estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos | |
| 23 | quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo | |
| 24 | consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit | |
| 25 | qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit | |
| 26 | si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio | |
| 27 | religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo |