Epistula ad Hebraeos 6
1 | quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum | |
2 | baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni | |
3 | et hoc faciemus siquidem permiserit Deus | |
4 | inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti | |
5 | gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi | |
6 | et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes | |
7 | terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo | |
8 | proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem | |
9 | confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur | |
10 | non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis | |
11 | cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem | |
12 | ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones | |
13 | Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum | |
14 | dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te | |
15 | et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem | |
16 | homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum | |
17 | in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum | |
18 | ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem | |
19 | quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis | |
20 | ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum |