Epistula ad Philippenses 4
1 | itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi | |
2 | Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino | |
3 | etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae | |
4 | gaudete in Domino semper iterum dico gaudete | |
5 | modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope | |
6 | nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum | |
7 | et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu | |
8 | de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate | |
9 | quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum | |
10 | gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis | |
11 | non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse | |
12 | scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati | |
13 | omnia possum in eo qui me confortat | |
14 | verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae | |
15 | scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli | |
16 | quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis | |
17 | non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram | |
18 | habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo | |
19 | Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu | |
20 | Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen | |
21 | salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres | |
22 | salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt | |
23 | gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen |