Epistula II ad Corinthios 12
1 | si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini | |
2 | scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum | |
3 | et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit | |
4 | quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui | |
5 | pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis | |
6 | nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me | |
7 | et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet | |
8 | propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me | |
9 | et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi | |
10 | propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum | |
11 | factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum | |
12 | signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus | |
13 | quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam | |
14 | ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis | |
15 | ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar | |
16 | sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi | |
17 | numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos | |
18 | rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid | |
19 | olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem | |
20 | timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos | |
21 | ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt |