Epistula I ad Corinthios 15
1 | notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis | |
2 | per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis | |
3 | tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas | |
4 | et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas | |
5 | et quia visus est Cephae et post haec undecim | |
6 | deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt | |
7 | deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus | |
8 | novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi | |
9 | ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei | |
10 | gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum | |
11 | sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis | |
12 | si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est | |
13 | si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit | |
14 | si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra | |
15 | invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt | |
16 | nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit | |
17 | quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris | |
18 | ergo et qui dormierunt in Christo perierunt | |
19 | si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus | |
20 | nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium | |
21 | quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum | |
22 | et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur | |
23 | unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius | |
24 | deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem | |
25 | oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius | |
26 | novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat | |
27 | omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia | |
28 | cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus | |
29 | alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis | |
30 | ut quid et nos periclitamur omni hora | |
31 | cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro | |
32 | si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur | |
33 | nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala | |
34 | evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor | |
35 | sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt | |
36 | insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur | |
37 | et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum | |
38 | Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus | |
39 | non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium | |
40 | et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium | |
41 | alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate | |
42 | sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione | |
43 | seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute | |
44 | seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est | |
45 | factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem | |
46 | sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale | |
47 | primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis | |
48 | qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes | |
49 | igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis | |
50 | hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit | |
51 | ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur | |
52 | in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur | |
53 | oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem | |
54 | cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria | |
55 | ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus | |
56 | stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex | |
57 | Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum | |
58 | itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino |