Epistula I ad Corinthios 6
1 | Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? | |
2 | an nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? | |
3 | Nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia? | |
4 | Saecularia igitur iudicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum. | |
5 | Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? | |
6 | Sed frater cum fratre iudicio contendit: et hoc apud infideles? | |
7 | Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? | |
8 | Sed vos iniuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus. | |
9 | An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, | |
10 | neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. | |
11 | Et haec quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. | |
12 | Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. | |
13 | Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. | |
14 | Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam. | |
15 | Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. | |
16 | An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. | |
17 | Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. | |
18 | Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. | |
19 | An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? | |
20 | Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro. |