Liber Deuteronomii 33
1 | Haec est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israel ante mortem suam. | |
2 | Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera eius ignea lex. | |
3 | Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt: et qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius. | |
4 | Legem praecepit nobis Moyses, haereditatem multitudinis Iacob. | |
5 | Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel. | |
6 | Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero. | |
7 | Haec est Iudae benedicio: Audi, Domine, vocem Iudae, et ad populum suum introduc eum: manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius erit. | |
8 | Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et iudicasti ad aquas contradictionis. | |
9 | Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos: et fratribus suis: Ignoro vos: et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. | |
10 | Iudicia tua, o Iacob, et legem tuam, o Israel: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. | |
11 | Benedic, Domine, fortitudini eius: et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum eius: et qui oderunt eum, non consurgant. | |
12 | Et Beniamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. | |
13 | Ioseph quoque ait: De benedictione Domini terra eius, de pomis caeli, et rore, atque abysso subiacente. | |
14 | De pomis fructuum solis ac lunae, | |
15 | de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum: | |
16 | et de frugibus terrae, et de plenitudine eius. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph, et super verticem nazaraei inter fratres suos. | |
17 | Quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua rhinocerotis cornua illius: in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim: et haec millia Manasse. | |
18 | Et Zabulon ait: Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. | |
19 | Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum. | |
20 | Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem. | |
21 | Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus: qui fuit cum principibus populi, et fecit iustitias Domini, et iudicium suum cum Israel. | |
22 | Dan quoque ait: Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan. | |
23 | Et Nephthali dixit: Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini: mare et meridiem possidebit. | |
24 | Aser quoque ait: Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum: | |
25 | ferrum et aes calceamentum eius. Sicut dies iuventutis tuae, ita et senectus tua. | |
26 | Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor caeli, auxiliator tuus. Magnificentia eius discurrunt nubes, | |
27 | habitaculum eius sursum, et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. | |
28 | Habitabit Israel confidenter, et solus. Oculus Iacob in terra frumenti et vini, caelique caligabunt rore. | |
29 | Beatus es tu, Israel: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis. |