 
			
			Liber Deuteronomii 10
| 1 | in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam | |
| 2 | et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca | |
| 3 | feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus | |
| 4 | scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi | |
| 5 | reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus | |
| 6 | filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar | |
| 7 | inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium | |
| 8 | eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem | |
| 9 | quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus | |
| 10 | ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit | |
| 11 | dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis | |
| 12 | et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua | |
| 13 | custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi | |
| 14 | en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt | |
| 15 | et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur | |
| 16 | circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius | |
| 17 | quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera | |
| 18 | facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum | |
| 19 | et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti | |
| 20 | Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius | |
| 21 | ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui | |
| 22 | in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli |