Epistula ad Romanos 8
1 | nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant | |
2 | lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis | |
3 | nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne | |
4 | ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum | |
5 | qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt | |
6 | nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax | |
7 | quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest | |
8 | qui autem in carne sunt Deo placere non possunt | |
9 | vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius | |
10 | si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem | |
11 | quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis | |
12 | ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus | |
13 | si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis | |
14 | quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei | |
15 | non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater | |
16 | ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei | |
17 | si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur | |
18 | existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis | |
19 | nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat | |
20 | vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem | |
21 | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei | |
22 | scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc | |
23 | non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri | |
24 | spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat | |
25 | si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus | |
26 | similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus | |
27 | qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis | |
28 | scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti | |
29 | nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus | |
30 | quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit | |
31 | quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos | |
32 | qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit | |
33 | quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat | |
34 | quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis | |
35 | quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius | |
36 | sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis | |
37 | sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos | |
38 | certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines | |
39 | neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro |