Actus Apostolorum 26
1 | Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere | |
2 | de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie | |
3 | maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias | |
4 | et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei | |
5 | praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus | |
6 | et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus | |
7 | in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex | |
8 | quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat | |
9 | et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere | |
10 | quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam | |
11 | et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates | |
12 | in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum | |
13 | die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant | |
14 | omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare | |
15 | ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris | |
16 | sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi | |
17 | eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te | |
18 | aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me | |
19 | unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis | |
20 | sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes | |
21 | hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere | |
22 | auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses | |
23 | si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus | |
24 | haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt | |
25 | at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor | |
26 | scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est | |
27 | credis rex Agrippa prophetis scio quia credis | |
28 | Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri | |
29 | et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his | |
30 | et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis | |
31 | et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste | |
32 | Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem |