Actus Apostolorum 1
1 | primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere | |
2 | usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est | |
3 | quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei | |
4 | et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum | |
5 | quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies | |
6 | igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel | |
7 | dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate | |
8 | sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae | |
9 | et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum | |
10 | cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis | |
11 | qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum | |
12 | tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter | |
13 | et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi | |
14 | hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius | |
15 | et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti | |
16 | viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum | |
17 | quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius | |
18 | et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius | |
19 | et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis | |
20 | scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius | |
21 | oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus | |
22 | incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis | |
23 | et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam | |
24 | et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum | |
25 | accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum | |
26 | et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis |