Evangelium secundum Lucam 23
1 | et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum | |
2 | coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse | |
3 | Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis | |
4 | ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine | |
5 | at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc | |
6 | Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset | |
7 | et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus | |
8 | Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri | |
9 | interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat | |
10 | stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum | |
11 | sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum | |
12 | et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem | |
13 | Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe | |
14 | dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis | |
15 | sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei | |
16 | emendatum ergo illum dimittam | |
17 | necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum | |
18 | exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban | |
19 | qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem | |
20 | iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum | |
21 | at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum | |
22 | ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam | |
23 | at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum | |
24 | et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum | |
25 | dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum | |
26 | et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum | |
27 | sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum | |
28 | conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros | |
29 | quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt | |
30 | tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos | |
31 | quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet | |
32 | ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur | |
33 | et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris | |
34 | Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes | |
35 | et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus | |
36 | inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi | |
37 | dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac | |
38 | erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum | |
39 | unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos | |
40 | respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es | |
41 | et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit | |
42 | et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum | |
43 | et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso | |
44 | erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam | |
45 | et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium | |
46 | et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit | |
47 | videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat | |
48 | et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur | |
49 | stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes | |
50 | et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus | |
51 | hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei | |
52 | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu | |
53 | et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat | |
54 | et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat | |
55 | subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius | |
56 | et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum |