Evangelium secundum Lucam 18
1 | dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere | |
2 | dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur | |
3 | vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo | |
4 | et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor | |
5 | tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me | |
6 | ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit | |
7 | Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis | |
8 | dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra | |
9 | dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam | |
10 | duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus | |
11 | Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus | |
12 | ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo | |
13 | et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori | |
14 | dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur | |
15 | adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos | |
16 | Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei | |
17 | amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud | |
18 | et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo | |
19 | dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus | |
20 | mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem | |
21 | qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea | |
22 | quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me | |
23 | his ille auditis contristatus est quia dives erat valde | |
24 | videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt | |
25 | facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei | |
26 | et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri | |
27 | ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum | |
28 | ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te | |
29 | qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei | |
30 | et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam | |
31 | adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis | |
32 | tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur | |
33 | et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget | |
34 | et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur | |
35 | factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans | |
36 | et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset | |
37 | dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret | |
38 | et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei | |
39 | et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei | |
40 | stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum | |
41 | dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam | |
42 | et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit | |
43 | et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo |