 
			
			Evangelium secundum Lucam 17
| 1 | et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt | |
| 2 | utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis | |
| 3 | adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi | |
| 4 | et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi | |
| 5 | et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem | |
| 6 | dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis | |
| 7 | quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe | |
| 8 | et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes | |
| 9 | numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto | |
| 10 | sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus | |
| 11 | et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam | |
| 12 | et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe | |
| 13 | et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri | |
| 14 | quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt | |
| 15 | unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum | |
| 16 | et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus | |
| 17 | respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt | |
| 18 | non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena | |
| 19 | et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit | |
| 20 | interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione | |
| 21 | neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est | |
| 22 | et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis | |
| 23 | et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini | |
| 24 | nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua | |
| 25 | primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac | |
| 26 | et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis | |
| 27 | edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes | |
| 28 | similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant | |
| 29 | qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit | |
| 30 | secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur | |
| 31 | in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro | |
| 32 | memores estote uxoris Loth | |
| 33 | quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam | |
| 34 | dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur | |
| 35 | duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur | |
| 36 | respondentes dicunt illi ubi Domine | |
| 37 | qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae |