Evangelium secundum Lucam 4
1 | Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum | |
2 | diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit | |
3 | dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat | |
4 | et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei | |
5 | et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis | |
6 | et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa | |
7 | tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia | |
8 | et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies | |
9 | et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum | |
10 | scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te | |
11 | et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum | |
12 | et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum | |
13 | et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus | |
14 | et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo | |
15 | et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus | |
16 | et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere | |
17 | et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat | |
18 | Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me | |
19 | praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis | |
20 | et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum | |
21 | coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris | |
22 | et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph | |
23 | et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua | |
24 | ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua | |
25 | in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra | |
26 | et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam | |
27 | et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus | |
28 | et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes | |
29 | et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum | |
30 | ipse autem transiens per medium illorum ibat | |
31 | et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis | |
32 | et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius | |
33 | et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna | |
34 | dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei | |
35 | et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit | |
36 | et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt | |
37 | et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis | |
38 | surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea | |
39 | et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis | |
40 | cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos | |
41 | exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum | |
42 | facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis | |
43 | quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum | |
44 | et erat praedicans in synagogis Galilaeae |