Evangelium secundum Lucam 2
1 | factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis | |
2 | haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino | |
3 | et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem | |
4 | ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David | |
5 | ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate | |
6 | factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret | |
7 | et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio | |
8 | et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum | |
9 | et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno | |
10 | et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo | |
11 | quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David | |
12 | et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio | |
13 | et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium | |
14 | gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis | |
15 | et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis | |
16 | et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio | |
17 | videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc | |
18 | et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos | |
19 | Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo | |
20 | et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos | |
21 | et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur | |
22 | et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino | |
23 | sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur | |
24 | et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum | |
25 | et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo | |
26 | et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini | |
27 | et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo | |
28 | et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit | |
29 | nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace | |
30 | quia viderunt oculi mei salutare tuum | |
31 | quod parasti ante faciem omnium populorum | |
32 | lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel | |
33 | et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo | |
34 | et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur | |
35 | et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes | |
36 | et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua | |
37 | et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die | |
38 | et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem | |
39 | et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth | |
40 | puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo | |
41 | et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae | |
42 | et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi | |
43 | consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius | |
44 | existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos | |
45 | et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum | |
46 | et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem | |
47 | stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius | |
48 | et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te | |
49 | et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse | |
50 | et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos | |
51 | et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo | |
52 | et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines |