Evangelium secundum Lucam 1
1 | quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum | |
2 | sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis | |
3 | visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile | |
4 | ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem | |
5 | fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth | |
6 | erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella | |
7 | et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis | |
8 | factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum | |
9 | secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini | |
10 | et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi | |
11 | apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi | |
12 | et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum | |
13 | ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem | |
14 | et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt | |
15 | erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae | |
16 | et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum | |
17 | et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam | |
18 | et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis | |
19 | et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare | |
20 | et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo | |
21 | et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo | |
22 | egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus | |
23 | et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam | |
24 | post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens | |
25 | quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines | |
26 | in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth | |
27 | ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria | |
28 | et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus | |
29 | quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio | |
30 | et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum | |
31 | ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum | |
32 | hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius | |
33 | et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis | |
34 | dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco | |
35 | et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei | |
36 | et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis | |
37 | quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum | |
38 | dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus | |
39 | exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda | |
40 | et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth | |
41 | et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth | |
42 | et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui | |
43 | et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me | |
44 | ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo | |
45 | et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino | |
46 | et ait Maria magnificat anima mea Dominum | |
47 | et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo | |
48 | quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes | |
49 | quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius | |
50 | et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum | |
51 | fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui | |
52 | deposuit potentes de sede et exaltavit humiles | |
53 | esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes | |
54 | suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae | |
55 | sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula | |
56 | mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam | |
57 | Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium | |
58 | et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei | |
59 | et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam | |
60 | et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes | |
61 | et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine | |
62 | innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum | |
63 | et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi | |
64 | apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum | |
65 | et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec | |
66 | et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo | |
67 | et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens | |
68 | benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | |
69 | et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui | |
70 | sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius | |
71 | salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | |
72 | ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti | |
73 | iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum | |
74 | daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi | |
75 | in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris | |
76 | et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius | |
77 | ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum | |
78 | per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto | |
79 | inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | |
80 | puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel |