Evangelium secundum Marcum 16
1 | et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum | |
2 | et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole | |
3 | et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti | |
4 | et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde | |
5 | et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt | |
6 | qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum | |
7 | sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis | |
8 | at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim | |
9 | surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia | |
10 | illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus | |
11 | et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt | |
12 | post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam | |
13 | et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt | |
14 | novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant | |
15 | et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae | |
16 | qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur | |
17 | signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis | |
18 | serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt | |
19 | et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei | |
20 | illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis |