Evangelium secundum Marcum 15
1 | Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. | |
2 | Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. | |
3 | Et accusabant eum summi sacerdotes in multis. | |
4 | Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. | |
5 | Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. | |
6 | Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. | |
7 | Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. | |
8 | Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis. | |
9 | Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judaeorum? | |
10 | Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes. | |
11 | Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis. | |
12 | Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? | |
13 | At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum. | |
14 | Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. | |
15 | Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. | |
16 | Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem, | |
17 | et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. | |
18 | Et coeperunt salutare eum: Ave rex Judaeorum. | |
19 | Et percutiebant caput ejus arundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. | |
20 | Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum. | |
21 | Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. | |
22 | Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus. | |
23 | Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit. | |
24 | Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. | |
25 | Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. | |
26 | Et erat titulus causae ejus inscriptus: Rex Judaeorum. | |
27 | Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. | |
28 | Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est. | |
29 | Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas: | |
30 | salvum fac temetipsum descendens de cruce. | |
31 | Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. | |
32 | Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. | |
33 | Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. | |
34 | Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? | |
35 | Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. | |
36 | Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. | |
37 | Jesus autem emissa voce magna expiravit. | |
38 | Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum. | |
39 | Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. | |
40 | Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome: | |
41 | et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam. | |
42 | Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), | |
43 | venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. | |
44 | Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. | |
45 | Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph. | |
46 | Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. | |
47 | Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur. |