Evangelium secundum Marcum 13
1 | et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae | |
2 | et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur | |
3 | et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas | |
4 | dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari | |
5 | et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat | |
6 | multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent | |
7 | cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis | |
8 | exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec | |
9 | videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis | |
10 | et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium | |
11 | et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus | |
12 | tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos | |
13 | et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit | |
14 | cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes | |
15 | et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua | |
16 | et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum | |
17 | vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus | |
18 | orate vero ut hieme non fiant | |
19 | erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient | |
20 | et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies | |
21 | et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis | |
22 | exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos | |
23 | vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia | |
24 | sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum | |
25 | et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur | |
26 | et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria | |
27 | et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli | |
28 | a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas | |
29 | sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis | |
30 | amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant | |
31 | caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt | |
32 | de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater | |
33 | videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit | |
34 | sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet | |
35 | vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane | |
36 | ne cum venerit repente inveniat vos dormientes | |
37 | quod autem vobis dico omnibus dico vigilate |