Evangelium secundum Marcum 12
1 | Et coepit illis in parabolis loqui: "Vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est. | |
2 | Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae; | |
3 | qui apprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum. | |
4 | Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt. | |
5 | Et rursum alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. | |
6 | Adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum, dicens 'Reverebuntur filium meum.' | |
7 | Coloni autem dixerunt ad invicem: 'Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas'" | |
8 | Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. | |
9 | Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. | |
10 | Nec scripturam hanc legistis: 'Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; | |
11 | a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris'?" | |
12 | Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. | |
13 | Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo. | |
14 | Qui venientes dicunt ei: "Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam, nec enim vides in faciem hominis, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus?" | |
15 | Qui sciens versutiam eorum ait illis: "Quid me temptatis? Afferte mihi denarium ut videam." | |
16 | At illi attulerunt. Et ait illis: "Cuius est imago haec et inscriptio?" Dicunt illi: "Caesaris." | |
17 | Respondens autem Iesus dixit illis: "Reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo." Et mirabantur super eo. | |
18 | Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse; et interrogabant eum dicentes: | |
19 | "Magister, Moses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo. | |
20 | Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine. | |
21 | Et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen; et tertius similiter. | |
22 | Et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. | |
23 | In resurrectione ergo, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem." | |
24 | Et respondens Iesus ait illis: "Non ideo erratis, non scientes scripturas neque virtutem Dei? | |
25 | Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis. | |
26 | De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Mosi super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: 'Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob'? | |
27 | Non est Deus mortuorum sed vivorum. Vos ergo multum erratis." | |
28 | Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: "Quod esset primum omnium mandatum?" | |
29 | Iesus autem respondit ei: "Primum omnium mandatum est: 'Audi, Israhel, Dominus Deus noster Deus unus est, | |
30 | et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua.' Hoc est primum mandatum. | |
31 | Secundum autem simile illi: 'Diliges proximum tuum tamquam te ipsum.' Maius horum aliud mandatum non est." | |
32 | Et ait illi scriba: "Bene, magister, in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum, | |
33 | et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis." | |
34 | Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: "Non es longe a regno Dei." Et nemo iam audebat eum interrogare. | |
35 | Et respondens Iesus dicebat docens in templo: "Quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David? | |
36 | Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: 'Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis.' | |
37 | Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius?" Et multa turba eum libenter audivit. | |
38 | Et dicebat eis in doctrina sua: "Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro | |
39 | et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; | |
40 | qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis. Hi accipient prolixius iudicium." | |
41 | Et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium; et multi divites iactabant multa. | |
42 | Cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. | |
43 | Et convocans discipulos suos, ait illis: "Amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium. | |
44 | Omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt; haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum victum suum." |