- Vulgata - Evangelium secundum Marcum 10

Evangelium secundum Marcum  10

1
Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen, et conveniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
2
Et accedentes Pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, temptantes eum.
3
At ille respondens dixit eis: "Quid vobis praecepit Moses?"
4
4 Qui dixerunt: "Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere."
5
Quibus respondens Iesus ait: "Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.
6
Ab initio autem creaturae, masculum et feminam, fecit eos Deus.
7
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam,
8
et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
9
Quod ergo Deus iunxit, homo non separet."
10
Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.
11
Et dicit illis: "Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam;
12
et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur."
13
Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur offerentibus.
14
Quos cum videret Iesus, indigne tulit et ait illis: "Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
15
Amen dico vobis: quisque non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud."
16
Et complexans eos et imponens manus super illos, benedicebat eos.
17
Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum: "Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?"
18
Iesus autem dixit ei: "Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus.
19
Praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem."
20
Et ille respondens ait illi: Magister, omnia haec conservavi a iuventute mea."
21
Iesus autem, intuitus eum, dilexit eum et dixit illi: "Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me."
22
Qui contristatus in verbo, abiit maerens; erat enim habens possessiones multas.
23
Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: "Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt."
24
Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: "Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire.
25
25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei."
26
Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: "Et quis potest salvus fieri?"
27
Et intuens illos Iesus ait: "Apud homines impossibile est sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum."
28
Coepit Petrus ei dicere: "Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te."
29
Respondens Iesus ait: "Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
30
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
31
Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi.
32
Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; et sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei ventura:
33
"Ecce ascendimus in Hierosolyma; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus, et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
34
et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et tertia die resurget."
35
Et accedunt ad illum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei, dicentes: "Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis."
36
At ille dixit eis: "Quid vultis ut faciam vobis?"
37
Et dixerunt: "Da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua."
38
Iesus autem ait eis: "Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari?"
39
At illi dixerunt ei: "Possumus." Iesus autem ait eis: "Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini.
40
Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est."
41
Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
42
Iesus autem vocans eos ait illis: "Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43
Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister;
44
et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
45
nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis."
46
Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.
47
Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: "Fili David, Iesu, miserere mei!"
48
Et comminabantur illi multi ut taceret; at ille multo magis clamabat: "Fili David, miserere mei!"
49
Et stans Iesus praecepit illum vocari; et vocant caecum, dicentes ei: "Animaequior esto. Surge, vocat te."
50
Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad eum.
51
Et respondens illi Iesus dixit: "Quid vis tibi faciam?" Caecus autem dixit ei: "Rabboni, ut videam."
52
Iesus autem ait illi: "Vade. Fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.