Evangelium secundum Matthaeum 25
1 | tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae | |
2 | quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes | |
3 | sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum | |
4 | prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus | |
5 | moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt | |
6 | media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei | |
7 | tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas | |
8 | fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur | |
9 | responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis | |
10 | dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua | |
11 | novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis | |
12 | at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos | |
13 | vigilate itaque quia nescitis diem neque horam | |
14 | sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua | |
15 | et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim | |
16 | abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque | |
17 | similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo | |
18 | qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui | |
19 | post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis | |
20 | et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum | |
21 | ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui | |
22 | accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum | |
23 | ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui | |
24 | accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti | |
25 | et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est | |
26 | respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi | |
27 | oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura | |
28 | tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta | |
29 | omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo | |
30 | et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium | |
31 | cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae | |
32 | et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis | |
33 | et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris | |
34 | tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi | |
35 | esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me | |
36 | nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me | |
37 | tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum | |
38 | quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus | |
39 | aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te | |
40 | et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis | |
41 | tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius | |
42 | esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum | |
43 | hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me | |
44 | tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi | |
45 | tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis | |
46 | et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam |