Evangelium secundum Matthaeum 23
1 | Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos | |
2 | dicens: "Super cathedram Moysis sederunt scribae et pharisaei. | |
3 | Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. | |
4 | Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. | |
5 | Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, | |
6 | amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis | |
7 | et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. | |
8 | Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. | |
9 | Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis. | |
10 | Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus. | |
11 | Qui maior est vestrum, erit minister vester. | |
12 | Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur. | |
13 | Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. | |
14 | (14) | |
15 | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos! | |
16 | Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet. | |
17 | Stulti et caeci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? | |
18 | Et: Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet. | |
19 | Caeci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum? | |
20 | Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quae super illud sunt; | |
21 | et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; | |
22 | et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum. | |
23 | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere. | |
24 | Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. | |
25 | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia! | |
26 | Pharisaee caece, munda prius, quod intus est calicis, ut fiat et id, quod de foris eius est, mundum. | |
27 | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia! | |
28 | Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. | |
29 | Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum | |
30 | et dicitis: "Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum"! | |
31 | Itaque testimonio estis vobismetipsis quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. | |
32 | Et vos implete mensuram patrum vestrorum. | |
33 | Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? | |
34 | Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, | |
35 | 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. | |
36 | Amen dico vobis: Venient haec omnia super generationem istam. | |
37 | Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis! | |
38 | Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta! | |
39 | Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. |