Prophetia Zachariae 2
1 | et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum | |
2 | et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius | |
3 | et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius | |
4 | et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius | |
5 | et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius | |
6 | o, o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus | |
7 | o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis | |
8 | quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius | |
9 | quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me | |
10 | lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus | |
11 | et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te | |
12 | et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem | |
13 | sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo |