Prophetia Danielis 13
1 | APPENDICES LIBRI, 13:1-14:42. 1. AD 2:49, DE LIBERATIONE CASTAE SUSANNAE, 13:1-64. Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim: | |
2 | Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum: | |
3 | parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. | |
4 | Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. | |
5 | Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. | |
6 | Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. | |
7 | Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. | |
8 | Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: | |
9 | et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. | |
10 | Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: | |
11 | erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea: | |
12 | et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: | |
13 | Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. | |
14 | Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. | |
15 | Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: | |
16 | et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. | |
17 | Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. | |
18 | Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. | |
19 | Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: | |
20 | Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. | |
21 | quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. | |
22 | Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. | |
23 | Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. | |
24 | Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. | |
25 | Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. | |
26 | Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. | |
27 | Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. | |
28 | Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. | |
29 | Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim. Et statim miserunt. | |
30 | Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. | |
31 | Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. | |
32 | At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius. | |
33 | Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. | |
34 | Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. | |
35 | Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. | |
36 | Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. | |
37 | Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. | |
38 | Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. | |
39 | Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: | |
40 | hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus. | |
41 | Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. | |
42 | Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, | |
43 | tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. | |
44 | Exaudivit autem Dominus vocem eius. | |
45 | Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel: | |
46 | Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius. | |
47 | Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? | |
48 | Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? | |
49 | Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. | |
50 | Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. | |
51 | Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. | |
52 | Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius: | |
53 | iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: (x) Innocentem et iustum non interficies. | |
54 | Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. | |
55 | Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. | |
56 | Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: | |
57 | sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. | |
58 | Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. | |
59 | Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. | |
60 | Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. | |
61 | Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, | |
62 | (y) ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. | |
63 | Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. | |
64 | Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. | |
65 | 2. AD 6:28, DE EVERSIONE IDOLORUM, 13:65-14:42. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. |