- Vulgata - Prophetia Danielis 3

Prophetia Danielis  3

1
Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis
2
itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex
3
tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor
4
et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis
5
in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex
6
si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis
7
post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
8
statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos
9
dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
10
tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream
11
si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem
12
sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
13
tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis
14
pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis
15
nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea
16
respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi
17
ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
18
quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
19
tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat
20
et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem
21
et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis
22
nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis
23
viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati
24
Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino.
25
Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
26
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula:
27
quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera.
28
Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.
29
Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te: et deliquimus in omnibus:
30
et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.
31
omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:
32
et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram.
33
Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te.
34
Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum.
35
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:
36
quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris:
37
quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
38
Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
39
ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
40
Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.
41
Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam.
42
Ne confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae.
43
Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:
44
et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
45
et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
46
Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
47
et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:
48
et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis.
49
Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
50
et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit.
51
Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
52
Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. et benedictum nomen gloriae tutae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis.
53
Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula.
54
Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula.
55
Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula.
56
Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula.
57
Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
58
Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
59
Benedicite caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
60
Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
61
Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
62
Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
63
Benedicite stellae caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
64
Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
65
Benedicite omnes spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
66
Benedicite ignis, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
67
Benedicite frigus, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
68
Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
69
Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
70
Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
71
Benedicite noctes, et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula.
72
Benedicite lux, et tenebrae Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
73
Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
74
Benedicat terra Dominum: laudet, et superexaltet eum in saecula.
75
Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
76
Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
77
Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
78
Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
79
Benedicite cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
80
Benedicite omnes volucres caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
81
Benedicite omnes bestiae, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
82
Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
83
Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
84
Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
85
Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
86
Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
87
Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
88
Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos.
89
Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
90
Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia eius.
91
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex.
92
Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.
93
Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.
94
Et congregati satrapae et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
95
Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
96
A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare.
97
Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.
98
Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
99
Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare
100
signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius regnum sempiternum, et (c) potestas eius in generationem et generationem.