Sirach 29
1 | de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat | |
2 | fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo | |
3 | confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est | |
4 | multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt | |
5 | donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam | |
6 | et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur | |
7 | si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem | |
8 | sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis | |
9 | et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam | |
10 | multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt | |
11 | verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum | |
12 | propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum | |
13 | perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem | |
14 | pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum | |
15 | conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo | |
16 | [] | |
17 | [] | |
18 | super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit | |
19 | vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi | |
20 | gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam | |
21 | repromissorem fugit peccator et inmundus | |
22 | bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se | |
23 | vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo | |
24 | repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris | |
25 | viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis | |
26 | peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium | |
27 | recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas | |
28 | initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem | |
29 | melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio | |
30 | super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies | |
31 | vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os | |
32 | hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet | |
33 | transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros | |
34 | exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater | |
35 | gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris |